VENERABILI DEI GENITRICIS IMAGINI PIA S. LUCAE EVANGELISTAE MANU EX VETERI RATAQ. FAMA DEPICTAE IN CONIUNCTA BURGHESIORUM CAPELLA ORNATISSIMAM SEDEM PARAVIT DICAVITQUE PAULUS V PONT. MAX. EIQUE JUGEM EXHIBERI A FIDELIBUS CULTUM PIO EX ANIMI AFFECTU CUPIENS SINGULIS PER ANNUM SABBATIS SINGULIS ITEL B. VIRG. VIGILIARUM AC FESTORUM DIEBUS PER GEMINOS CANTORUM CHOROS LITANIAS CUM IPSUS B. MARIAE DE TEMPORE ANTIPHONA VESPERTINIS HORIS CUM ORGANO CANTARI MANDAVIT UT AUTEM QUOD DEIPARE VIRGINI INSTITUTUM FUIT AD GLORIAM PIIS ETIAM FIDELIBUS PRODESSET AD VENIAM OMNIBUS ET SINGULIS CHRISTI FIDELIBUS QUI MEMORATIS DIEBUS DUM LITANIAE CUM ANTIPHONA IN EADEM CAPELLA CANUNTUR INTERFUERINT DEVOTEQUE ORNAVERINT IN SINGULAS QUIBUS IN EGERINT VICES SEPTEM ANNOS ET TOTIDEM QUADRAGENAS DE INIUNCTIS EIS SEU ALIAS QUOMODOLIBET DEBITIS POENITENTIIS IN FORMA ECCLESIAE CONSUETA MISERICORDITER IN DOMINIO RELAXAVIT EX BREVI SUB DATUM ROMAE APUD SANCTAM MARIAM MAIOREM SUB ANNULO PISCATORIS DIE VIII IANUARII MDCXV PONT. SUI A. X
|