PAULUS PP. V AD PERPETUAM REI MEMORIAM OMNIUM SALUTI PATERNA CHARITATE INTENTI SACRA INTERDUM LOCA SPIRITUALIBUS INDULGENTIARUM MUNERIBUS DECORAMUS UT INDE FIDELIUM DEFUN- CTOR ANIMAE DOM. N. JESU CHISTI EIUSQ. SANCTO- RUM SUFFRAGIA MERITOR CONSEQUI ET ILLIS ADIU- TAE EX PURGATORII POENIS AD AETERNAM SALUTEM PER DEI MISERICORDIAM PERDUCI VALEANT VOLEN- TES IGITUR CAPELLAM B. M. VIRGINIS PER NOS IN BASILICA S. MARIAE MAJORIS NUNCUPAT DE UR- BE CONSTRUCTAM ET IN EA SITUM ALTARE S. CARO- LI HOC SPECIALI DONO ILLUSTRARE AUCTORITATE NOBIS A DOMINO TRADITA AC DE OMNIPOTENTIS DEI MISERICORDIA AC BB. PETRI ET PAULI APOSTOLOR. EIUS AUCTORITATE CONFISI UT QUANDOCUMQ. SA- CERDOS ALIQUIS SECULARIS SIVE CUJUSVIS ORDI- NIS REGULARIS MISSAM DEFUNCTORUM PRO ANI- MA CUJUSCUMQ. FIDELIS QUAE DEO IN CHARITATE CONIUNCTA AB HAC LUCE MIGRAVERIT AD PRAEDI- CTUM ALTARE CELEBRABIT ANIMA IPSA DE THESAU- RO ECCLESIAE PER MODUM SUFFRAGI INDULGEN- TIAM CONSEQUATUR ITA UT EJUSDEM DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI AC BEATISSIMAE VIRGINIS MARIAE SAN- CTORUMQ. OMNIUM MERITIS SIBI SUFFRAGANTIBUS A PURGATORII POENIS LIBERETUR IN PERPETUUM CONCEDIMUS ET INDULGEMUS IN CONTRARIUM FA- CENTIBUS NON OBSTANTIBUS QUIBUSCUMQUE DATUM ROMAE APUD SANCTAM MARIAM MAIOREM SUB AN- NULO PISCATORIS DIE XIX AUGUSTI MDCXIII PONTI- FICATUS NOSTRI ANNO NONO
S.COBELLUTIUS
|