DIVI CAROLI CARDINALIS BORROMAEI SACROSANCTAE HUJUS BASILICAE JAM ARCHIPRESBYTERI ECCLESIAE DEINDE MEDIOLANENSIS ARCHIEPISCOPI SANCTAE ITEM FRANCISCAE VIDUAE MATRONAEQ. ROMANAE SANCTORUM FASTIS SOLEMNI RITU ADSCRIPTIS NOMINIBUS PAOLUS V PONT. MAX. IN ADJUNCTA BURGHESIORUM CAPELLA EOURUM IN HONOREM DUO CURAVIT CUM SUIS ALTARIBUS SACELLA CONSTRUI QUORUM INTROEUNTIBUS DEXTERUM SANCTO CAROLO SINISTRUM SANCTAE FRANCISCAE SACRIS EOURUMDEM ADPOSITIS RELIQUIIS ATQ. IMAGINIBUS DICATUM VOLUIT DEI AUTEM GLORIAE NON SOLUM PER HONORABILEM SANCTORUM MEMORIAM VERUM PER FIDELIUM ETIAM SANCTITATEM CONSULTUM CUPIENS UNIVERSIS CHRISTIFIDELIBUS RITE CONFESSIS AC SACRA COMMUNIONE REFECTIS QUI S. QUIDEM CAROLI IN EJUS FESTO DIE IV NOVEMBRIS S. VERO FRANCISCAE ITEM IN EJUS FESTO DIE IX MARTII MEMORATA SACELLA DEVOTE VISITAVERINT IBIQ. DE ECCLESIAE MORE ORAVERINT PLENARIAM OMNIUM PECCATORUM INDULGENTIAM AC REMISSIONEM APOSTOLICA AUTORITATE PERPETUO ET LIBERALITER IN DOMINIO IMPERTIVIT
EX BREVI SUB DATUM ROMAE APUD SANCTAM MARIAM MAJIOREM SUB ANNULO PISCATORIS DIE XXVI OCTOBRIS MDCXII PONT. SUI A VIII
|