In Nomine Domini. Tempore Leonis IIII Imperante Carulo Magno Imperatore eo tempore quo Petrea Basilica a Saracenis capta fuerat tunc denique pro totius Mundi capite turbato totus Mundus turbatus omnisque Gallia cum Rege Carulo ad tuendam illam venerunt: Unde contra inimicos Domini bela Domini decernendo, quidam mortui sunt, eodemque tempore a Leone Papa et Rege Carulo ab honorem Michaelis Arcangeli super illos facta est Ecclesia.
His itaque peractis Rex Apuliam adiit, eamque B. Petro et Romae subjugavit. Per idem tempus exercitu in Gallia revertente tres illorum milites de Frisia Ildebrando de Groninga et Leomot de Stavera et Hiaro et Celdui Ancilla Dei de Slinga hi B. Magni corpus in loco qui dicitur Fundi invenerunt, quo invento in illorum Provincia portare et condire decreverunt. Sed Divina gratia cooperante, postquam ad Sutrinas partes deventum est, amplius deferre non post valuerunt, quam bis, et ter territi et per somnium moniti Romam revertentes Sanctum Corpus secum tulerunt. Unde factum est, quod illorum devotionis causa partem brachii a se segregari ab illis permisit, partes autem cetere in cripta praefata remanserunt : super quam sicut dictum est Ecclesiam jam fuerat facta. Deinde omni anno simul beneficium optimum dari ibi decreverunt scilicet trecentas marcas argenti illorum, et ubique requiescentium redemptione, et in perpetuum, seu divites, sive pauperes in eadem supradicti Arcangeli Basilica et B. Magni Ecclesiam juxta eam ab eisdem constructa, hospitalia quando suis partibus venirent, ageret. Idcirco nostrorum, aliorumque omnibus pateat si ipsi vel quicumque hoc decretum rumpere temptaverint. Sciant se perpetuo dampnatos, et maledictos, et praedicti Pontificis anatematis vineulis in Inferno, nisi resipuerint cum Diabolo colligatos : in hac autem Vita miseros, pauperes, et dispersos, iterum de libro vite celestis deleros et de Regno Christi dejectos. Confirmatoribus, fautoribus utrisque Vitae gaudis. Amen
|