ANTONIUS FONSECA NOBILIS LUSITANUS SACELLUM HOC CHRISTO A MORTUIS RESURGENTI POSUIT ET L SCUTIS ANNUIS DONAVIT COMPARATO IN ID MC SCUTIS ANNUO CENSU ET IN AEDES XENODOCHII S IACOBI ET ILLE FONSI IN REGIONE S EUSTACHII AD DIVI LUDOVICI SITAS PARISIANIS ET MACHABAEIS CONTIGUAS CONSTITUTO XENODOCHII ADMINISTRATORES DE TOTIUS NATIONIS SENTENTIA CONSENSERUNT RETUCERE IN PUBLICA ACTA ALFONSUS AVILA XENODOCHII STEPHANUS LATINUS CAMERAE APOSTOLICAE SCRIBAE ID APRILI MDLXXXIII CONFIRMAVIT GREGORIUS XIII P M LITTERIS IN FORMA BREVIS SUB ANNULO PISCATORIS EXPEDITIS KAL IULII MDLXXXIII PONTIFICATUS SUI ANNO XII QUAE ADVERSO LAPIDE CONTINETUR PERPETUO OBSERVANDA NEQ ULLO TEMPORE IMMUTANDA MINUENDAVE ESSE IDEM ADMINISTRATORES OMNIUM NOMINE SPOPONDERUNT LIGNEA TABELLA HAEC SUMMATIM DESCRIPTA CONTINENS IN AEDE QUA SACRAE VESTES CUSTODIUNTUR APPENDETUR TOTIUS VERO REI SERIES IN PUBLICA ACTA XENODOCHII RELATA IN EIUSDEM ARCHIVIO AD SERVABITUR
|