HIERONYMO SERIPANDO NEAPOLITANO ORD EREM S P AUGUSTINI PRIOR GENERALI TERTIUM THEOLOGO ET ORATORI EXCELLENTISSIMO GRAECIS HEBRAICIS CHALDAICISQUE LITERIS INSIGNITER ERUDITO OB MORUM INTEGRITATEM PRUDENTIAM IN REBUS GERENDIS MODESTIAM ATQUE PIETATEM SUAM SINGULAREM LAUDATISSIMO DE CHRISTIANA RELIGIONE IN INDIIS PROPAGATA OPTIME MERITO APUD CAROLUM V QUEM IN TUNETUM ARMAVIT CIVIUM SUORUM LEGATIONE EGREGIE FUNCTO QUI PLURES EPISCOPATUS CONSTANTER RECUSAVIT SALERNITANUM INVITUS SUSCEPIT QUI PII IV PONT MAX AUCTORITATE AD GRAVISSIMA REIP CHRISTIANAE NEGOTIA PERTRACTANDA ROMAM ADSCITUS EST SACRO R E CARDINALIUM COLLEGIO ADSCRIPTUS AD TRIDENTINAM SYNODUM LEGATUS MISSUS UBI NOVATORUM SOPHISMATA CENTUM UNA SIMUL OBJECTA PLAUDENTE UNIVERSO CONCILIO EX TEMPORE DISSOLVIT AC CONFUTAVIT QUOD MAGNI PARENTIS AUGUSTINI DOCTRINAM VINDICAVERIT HAERETICOS PROELIGAVERIT APOSTOLICAM SEDEM ET ECCLESIAM UNIVERSAM DEFENDERIT ET EXOR NAVERIT EREMITAE AUGUSTINIANI DEDICARUNT AN AE MDCCLIX
|