IOSEPH M GRAZIOSI PRESB SANCTAE MARIAE TRANS TYBERIM PRIMUM DEIN SACROSANCTAE LATERAN ECCLESIAE CANONICO INGENIO GRAVITATE MODESTIA INTEGRITATE ANIMIQ CANDORE SINGULARI PROLIXA IN PAUPERES BENEFICENTIA COMMENDATISSIMO QUI APUD CONCIVES SUOS QUOAD VIXIT GRATIA ET AUCTORITATE VALUIT ET PIO IX P O M QUEM AD SACRAS SCIENTIAS ERUDIERAT FUIT APPRIME CARUS AD PIETATEM DOCTRINAM ARCTIOREMQ DISCIPLINAM PRAESENTIM AD POPULORUM SALUTIS STUDIUM INFORMATOR STRENUISSIMUS CLERICORUM POSTQUAM VITAE UNIVERSAE CURRICULUM MAXIMIS IUXTA MINIMISQUE MINISTERIIS AD EXTREMUM USQUE SPIRITUM TRANSEGISSET LABORIBUS CONFECTUS IMMATURA MORTE OBIIT IX KAL SEPTEMBRIS MDCCCXLVII ANNOS NATUS LIV M V D XX AETERNO HEV DESIDERIO APUD SUI CULTORES PRAECIPUE IUVENES STVDIOSOS RELICTO FREQUENTI CIVITATIS CONCURSU NOVO EXEMPLO CUNCTIS ORDINIBUS PROSEQUENTIBUS MOERORE ET LACRIMIS ELATUS POMPA QUANTA MAXIMA CUM HONORE MAUSOLEI ET LAUDATIONE PHILIPPUS DUCRO AMICISSIMUS MEMORIAEQ EIUS STUDIOSISS ANIMAE INCOMPARABILI BENEMERENTISS POSUIT
|