p1
p1
p1
p1
p1
p1
p1
p1
p1
p1
p1
p1
p1
p1
p1

STRADE DELLA ROMA PAPALE

Piazza_della_Rotonda-Pantheon-Lapide_Indulgenze_Clemente_XIII-1765

CLEMENS EPISCOIPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERI'RTUAM REI MEMORIAM


CHRISTIANAE FIDEI DE IDOI.ATRIAE VICTA TYRANNIDE TRIUMPHUM, ITA IN
URBE ROMA EMICANTEM UT QUAE OLIM OMNIUM GENTIUM SERVIEBAT TERRORIBUS
 FACTA FUERIT OMNIBUS MAGISTRA VERITATIS E PRINCIPIS APOSTOI.ORUM CAT1IE-
DRA INTUENTES DUM IN HUMILITATEM NOSTRA OMNIPOTENTEM DOMINUM, QUI SO-
LVS MIRABILIA FACIT, EXINE CONSACRAMUS, UT IN DIEBUS QUOQUE NOSTRIS EXPU-
GNET IMPUGNANTES NOS, FIDEM OMNIUM MUNIAT, ET IN ECCE SUA AUGEAT PACEM
EA LOCA PRIMlTUS DIIS GENTIUM IMPIA SUPERSTITIONE DICATA, UBI QUONDAM
HOMINES DIABOLICA FRAUDE DECEPTl, SACRILEGOS PERSOLUENTES HONORES NOUIS
INQUINABANTUR FLAGITIIS, UT SUBINDE, CUM JUSTE, AC FELlCITER VERO AETERNOQUE
DEO FUERINT CONSECRATA, RFLIGIOSO CHRISTIANOR. CONCURSU CELEBRIORA A  SEMPER
REDANTUR, IBIQUE FIDELES REATUUM EXPIATIONEM FACILIUS INVEN1ANT, PRAEDE
CESSORUM NOSTRORUM EXEMPI.O EDOCTI, CAELESTIBUS ECCLE. THESAURIS PERAMPLIUS
DITARE MUNERIS NOSTRI DERITUM IN DOMINO ARBITRAMUR.
INEUNTE SIQUIDEM SEPTIMO ECCLAE SECULO, CUM BONIFACIUS PP. IV. PRAEDECESS.
NOSTER, lIN SANCTORUM NUMERUM REI.ATUS PER V ETVSTV M ILLUD ET CELEBER . DECORUM
 OMNIVM FANVM QUOD PANTHEON VOCABATUR, A' MARCO AGRIPPA SOLIDISSIMO
OPERE ABSOLUTUM EXPURGATA SOLEMNI SACROQVE RITU VETERI MACULA IN EC-
CLESIAM III IDUS MENSIS MAII, DEO IN HONOREM B, SEMPER V. M. ET OMNIUM MA-
RTYRUM DEDICAVERIT, PLURIMISQUE LOCUPLETARIS  SANCTORUM RELIQUIIS, AB EO
TEMPORE ADEO FIDELES A QUACUMQUE MUNDI PARTE AD ILLUD TEMPLUM VlSITAN-
DUM CONFLUXERUNT, RECURRENTE PAECIPUE DEDICATIONIS DIE, VT A GRECO-
RIO PP. IV. ETIAM PAEDECES. NOSTRO AD OCCURRENDUM PEREGRINORUM C0M-
MODO, ALIISQUE URBIS OPPORTUNITATIBUS, ILI.IUS CELEBRITAS AD KAI.EN. NOVEM-
BRIS TRANSLATA FUERIT, UNDE SOLEMNE FESTUM IN HONO. NEDUM DEIPARAE VĚR,
ET SANCT. MARTYRUM, SED ET BEAT. OMNIUM IN CAELO CUM CHRISTO REGNANT1-
UM QUOD HODIE ECCLE. PER ORBEM CONCELEBR AT, EX ILLIUS DEDICATIONIS TRAN-
SLATIONE SUMPSIT EXORDIUM; CUMQUE SUBINDE PLERIQUE PRAEDECESS. NOSTRI
ROMANI PONTIFICES EAMDEM ECCLE. QVAE BASILICA S. M. AD MARTYRES NUNCUPA-
RI COEPERAT. IN INSIGNEM QUOQUE COLLEGIATAM DUDUM INSTITUTAM, VARIIS
PRAEROGATIVIS, HONORIBUS, ET GRATIIS ETIAM  SPIRITUALIBUS CUMULAVERINT,
ILLAMQUE SARTAM, TFCTAMQUE TUERI NON OMISERINT, ET AD HAEC USQUE TEM-
PORA PERSEVERET ROMAN. CIVIUM, ET PERGRINORUM AD TEMPLUM ILLUD
CONFLUXUS ASSIDUUS: NOS QUOQUE EUMDEM FOVENTES ZELUM, AD COMMENDA-
TAM FIDELIUM DEVOTIONEM, RELIGIOSUMQUE EIUSDEM TFMPLl CULTUM MAGIS
AVGENDUM, II.LUD URERIORIBVS ETIAM SPIRITUALIBUS GRATIIS DITARE DECRE-
VIMUS UT UBI SUPERSTITIO IN ANIMARUM PERNICIEM EFFRAENE DEBACCABATUR
IBI CHRISTIANA RELIGIO, ET ECCLESIAE PIETAS ERGA FIDELES SPLENDIDIUS ENITEAT.
VERUM, LICET AMBIGENDUM NON SIT, ET FIDELES NON AMBIGANT, PLURIMIS
SPIRlTUALIBUS INDULGENTIARUM GRATIIS EAMDEM ECCLESIAM A PRAEDECESS.
NOSTRIS FUlSSE DICATAM, MAXIME CUM MONUMENTA NON DESINT, QUIBUS IIDEM
NOSTRI PRAEDECESS. DUM ALIQUAM ECCLESIAM SPIRITUALIBUS GRATIIS DlTATAM
VOLUERUNT, ET INDULGENTIAS CONCESSERINT AD INSTAR COLLEGIATAE ECCLESIAE
SAE. MAE. Ma:. AD MABTYRES. ATTAMEN A DILECTIS FILIIS CAPITUl.O, ET CANONICIS
EIUSDEM COLLEGIATAE: NOBIS NUPER EXPOSITUM FUIT? OB VARIAS TEM-
P0RUM IN URBE V ICISSITUDINES , ET INIURIAS. ET ARCHIVII EIUSDEM ECCLESIAE
PERACTAS TRANSLATIONES NON OMNES MODO SUPERAESSE DE EISDEM CONCFSSIS
GRATIIS PRAEDECESSORUM LITTERAS; NOS NE DEINCEPS INCERTUS QUOQUOMODO
PUTARI QUEAT INDULGENTIARUM THESAURUS QUEM IN TEMPLUM ILLUD PRAEDECESS.
NOSTRI VEI.UT EFFUNERUNT, CUNCT1SQUE PERSPECTUM SIT, QUAS INDULGENTIAS
ET REMISSIONES FIDELIUM QUISQUE INIBl LUCRARl POTERIT, SUPPLICATIONIBUS
EURUMDEM CAPITULI, ET CANONICORUM NOBIS SUPER HOC PORRECTIS BENIGNE
INCLINATI, PIOQUE DESIDERIO FI.AGRANTES, UT FIDELIUM OMNIUM RELIGIO
CULTUSQUE IN IPSA ECCLESlA AUGEATUR, EX VOTO DILECTI FILII NOSTRI NI-
COLAI TITUI.I SANCTORUM NEREI, ET AGHILLAEI, S. R, E. PRESBYTERI CABDINALIS
ANTONELLI NONCUPATI, GONGREGATIONIS EIUSDEM S. R. E. C^RDINAI.IUM lNDUL-
GENTIIS, ET SACRIS RELIQUIIS PRAEPOSlTAE PRAEFECTI, PER DILECTUM ETIAM FI-
LIUM MAGISTRUM STEPHANUM BORGIA NOSTRUM, ET SEDIS APOSTOLICAE NOTA-
RIUM PROTHONOTARIUM NUNCUPATUM DICTAE CONGREGATIONIS A SECRETIS
NOBIS OBLATO. RE ACCURATE PERPENSA, SUPERNOQUE IMPLORATO AUXILIO, AU-
THORITATE NOBIS A DOMINO TRADITA, DE OMNIPOTENTIS DEI MISERICORDIA,
ET BEATORUM PETRI, ET PAULI APOSTOLORUM AUTHORITATE CONFISI, EAS OMNES
IN PRIMIS INDULGENTIAS ET POENARUM RELAXATIONES, ETIAM STATIONUM A
PRAEDECESSOR1BUS NOSTRIS VISITANTIBVS PRAEDICTAM ECCI.ESIAM ALIAS CON-
CFSSAS, ET SIGNANTER QVAE A PAULO III, ET GREGORIO XIII, ETIAM PRAEDECES-
SORIBUS NOSTRIS, AD INSTAR SEPULCHRI DOMINICI M0NT1S SINAI, ET ALIORUM
TERRAE SANCTAE NUNCUPATAE LOCORUM INIBI VISITANTIBUS CAPPELLAM SAN-
CTI lOSEPHll SPONSI B. M. V. IN PFRPETUUM CONCESSAE FUERE, QVAS SUBINDE
ALEXANDER PP. VIII. PRAEDECESSOR QUOQUE NOSTER ANIMABUS IN PUBGATO-
RIO EX1STENTIBUS PER MODUM SUFFBAGII APPLICARI POSSE INDULSIT, HARUM
SERIE CUM FACULTATE ILLAS, UT PRAEFERTUR APPLICANDI, SPECIALITER ET

EXPRESSE CONFIRMAMUS APPROBAMUS. DECLARANTES TAMEN INDULGEN-
 TIAS ET RELAXATIOSES HUIUSMODI, NON TOTIES QUOTlES EADEM DIE QUIS
CAPPELLAM IPSAM VISITAVERIT, SED SEMEL QUOLIBET DIE LUCRARI POSSE
ULTERIUS PRAETER PLENARIAM INDULGENTIAM IN FESTO DICTI SAN-
CTI BONIFACII PP. IV, EAMDEM ECCLESlAM VISITANTIBUS A NOBIS NUPER
CONCESSAM. AUTHORITATE PRAEMISSA OMNIBUS UTRIUSQUE SEXUS CHRISTl-
FIDELIBUS, QUI VERE POENITENTES , ET CONFESSI SACRAQUE COMMUNIONE
REFECTI , EAMDEM ECCLESlAM DIEBUS INFRASCRIPTIS A PRIMIS VESPERIS
USQUE AD OCCASUM SOLIS DIERUM HUJUSMODI, DEVOTE VISITAVERINT, ET
INIBI PRO CHRISTIANORUM PRINCIPIUM CONCORDIA, HAERESUM EXTIRPATIONE
AC SANCTAE MATRIS ECCLESIAE EXALTATIONE PIAS AD DEUM PRECES EFFUDE-
RINT PLENARIAM OMNIUM PECCATORUM SUORUM INDULGENTIAM ET
REMISSIONEM, PERPETUIS FUTURIS TEMPORIBUS , MISERICORDITER IN DO-
MINO CONCEDIMUS, VIDELICET.
IN FESTO NATIVITATIS, CIRCUMCISIONIS, EPIPHANIAE, RESURRECTIONIS,
ASCENTIONIS, ET TRANFIGURATIONIS DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI, IN
SACRO PENTECOSTES DIE, AC SOLEMNITATE SSMI CORPORIS CHRISTI.
IN FESTIVITATIBUS CONCEPTIONIS, NATIVITATIS, ANNUNCIATIONIS, PURIFI-
CATIONIS, ET ASSUNPTIONIS BEATAE MARIAE SEMPER VIRGINIS.
ITEM IN FESTIS DIEBUS INVENTIONIS SANCTAE CRUCIS, SANCTI JOSE-
PHI, OMNIUM SANCTORUM, AC PRIMAEVAE DEDICATIONIS ILLIUS ECCLESIAE
DIE DECIMA TERTIA MAII.
INSUPER IN UNA EX FERIIS SEXTIS QUADRAGESIMAE PER UNUMQUEMQUE
CHRISTI FIDELIUM ELIGENDA ET IN DOMINICA INFRA OCTAVAM ASCENSIO-
NIS DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI QUA DE SPIRITUS SANCTI ADVENTU
PROXIME BECOLENDO MEMORIA IN EADEM ECCLESIA CELEBATUR. AC IN
DIE COMMEMORATIONIS OMNIUM FEDELIUM DEFUNCTORUM.
ITIDEM OMNIBUS SIVE PERAGENTIBUS SIVE COMITANTIBUS SOLEMNEM
SUPPLICATIONEM QUAE A PRO TEMPORE EXISTENTIBUS CAPITULO ET CANO-
NICIS IPSIUS ECCLESIAE DIE OCTAVA FESTIVITATIS CORPORIS CHRISTI PU-
BLICE DEFERENDO SSMUM EUCHHARESTIAE SACRAMENTUM PERAGI SOLET.
PRAETER AUTEM PRAEMISSAS INDULGENTIAS OMNIBUS ETIAM CHRISTI
FIDELIBUS QUI SEPTEM ALTARIA IN DICTA ECCLESIA DESIGNANDA VISITA-
VERINT, ET UT SUPRA ORAVERINT, EASDEM PRORSUS INDULGENTIAS QUAE
VISITANTIBUS SEPTEM ALTARIA IN BASILICA PRINCIPIS APOSTOLORUM UR-
BIS AD ID DESIGNATA CONCESSAE FUERE, ITA UT IPSI QUOQUE IBIDEM, PER-
INDE AC BASILICAM IPSAM, SEU RESPECTIVE ILLIUS ALTARIA IN EADEM
SITA PERSONALITER VISITARENT, INDULGENTIAS IPSAS CONSEQUI POSSINT,
ET VALEAT SIMILITER CONCEDIMUS ET INDULGEMUS.
ITA QUOQUE IPSI CAPITULO TAMEN ET CANONICIS, ALIISQUE IPSIUS EC-
CLESIAE SERVITIO ADDICTIS, QUI IN DIEBUS STATIONUM IN MISSALI ROMANO
DESCRIPTIS, QUANDO STATIO IN ALIA QUAM PRAEMISSA ECCLESIA HABETUR
EADEM ECCLESIAM VISITAVERINT, ATQUE UT SUPRA ORAVERINT, UT INDUL-
GENTIAS STATIONALES, PERINDE AC SI BASILICAM VEL ECCLESIAM, UBI EA
DIE STATIO HABETUR, PERSONALITER VISITARENT, IN PRIMO DICTAECCLESIA
CONSEQUI VALEANT CONCEDIMUS PARIFERMITER, ET INDULGEMUS.
PORRO, CUM VARIAE PER ANNUM IN PRIMODICTA ECCLESIA FUNCTIO-
NES, AC PUBLICAE COMMUNESQUE HABEANTUR STATIS DIEBUS PRECES, UT
FIDELES AD ALIQUOD FESTUM RECOLENDUM SESE PRAEPARENT, AD AUGEN-
DAM IPSORUM EIDELIUM DEVOTIONEM, ET FOVENDAM PIAM HANC CON
SUETUDINEM , OMNIBUS ITIDEM UTRIUSQUE SEXUS CHRISTIFlDELIBUS , QUI
IN SINGULIS EX DECEM DIEBUS ANTECEDENTIBUS FESTUM Pl-NTECOSTES
AC ETIAM IN NOVEM DIEBUS PREPARATIONIS AD FFSTUMI SANCTI IOE-
PHI, PARITERQUE IN QUOLIBET EX SEPTEM DIEBVS COMMEMORATIONEM
OMNIUM FIDELIUM DEFUNCTORUM IMMEDIATE SURSEQUENTIBUS, AC IN
SINGULIS FERIIS STXTIS QUADRAGESIMAE , PRAETER EAM, QUAM QUIS AD
PLENARIAM INDULGENTIAM LUCRANDAM UT PRAEFERTUR ELEGERIT AC
INSUPER , QUI IN RELIQUIS PBAETER PRAEMISSAS BEATAE MARIAE VIRGINIS
FESTIVITATIBUS, IPSAM ECCLESlAM A PRIMIS VESPERIS USQUE AD OCCA-
SUM SOLIS FESTIVITATUM HUIUSMODI DEVOTE VISITAVERINT ATQUE UT
SUPRA ORAVERINT , DIEBUS NIMIRUM SINGULIS SEMPTEM ANNOS, ET TOTI-
DEM QUADRAGENAS DE INIUNCTIS EIS, AUT ALIAS QUOMODOLIBET DEBI-
TIS POENITENTIIS RELAXAMUS.
PRATEREA, UT ECCLESlAM IPSAM AMPLISSIME, ET CUMULATIUS SPIRI-
TUALIBUS GRATIIS DITEMUS, IISDEM FlDELIBUS UT SUPRA VERE POENITEN-
TIBUS ET CONFESSIS , SACRAQUE COMMUNIONE REFECTIS , EAM VISITANTI-
BUS, ATQUE, UT PRAEMISSUM EST, ORANTIBUS, AUCTORITATE NOBIS, UT PRAE
FERTUR , CREDITA , PLENARIAM QUOTIDIE INDUI.GENTIAM , ET REMISSIONEM
 MISERICORDITER IN DOMINO PERPETUIS ITIDEM FUTURIS TEMPORIBUS
 IIARUM SERIE CONCEDIMUS.
OMNES AUTEM ET SINGULAS INDULGENTIAS , ET PECCATORUM REM1S-
SIONES, AC POENARUM RELAXATIONES , TAM PLENARIAS , QUAM PARTIALES
A NOBIS UT PRAFERTUR CONFIRMATAS , CONCESSAS, ET IMPERTITAS , PER
QUOSLIBET FIDELES, QUI EAS LUCRATURI ERUNT, ANIMABUS QVAE DEO IN
CHARITATE CONJUNCTAE AB HAC LUCE MIGRAVERINT, ATQUE IN PURGATORIO

EXTITERINT PER MODUM SUFFRAGII APPLICARI POSSE, ETIAM PERPETUO
GENERALITER CONCEDIMUS.
DEMUM CUM IN IPSA PRIMODICTA ECCLESIA PLURA QUOTIDIE CELE-
BRENTUR MISSAE SACRIFICIA , ET SICUT ACCEPIMUS PRAEDICTUS GREGORIUS
XIII PRAEDECESSOR ARAM EIUSDEM ECCLESIAE PRINCIPEM, ET POST NOVAM
 ILLIUS EI.EVATIONEM lUSSU FEL. RECRD, CLEMENTIS PP. XI. PRAETER PRAE-
DECESSORIS NOSTRI FACTAM, ILLAM EX UTROQUE PROSPECTU SIMILIS ME-
MORIAE BENEDICTUS PP XIII. PRAEDECESSOR QUOQUE NOSTER, SUD DIE VIII.
IANUARII MDCCXXVII IN PERPETUUM PRO DEFUNCTIS QUOTIDIANO PR1V1
LEGIO INSIGNIVERIT, SIMILIQUE PRORSUS PRAEROGATIVA IPSE BENEDICTUS
PRAEDECESSOR PER SUAS I.ITTERAS IN FORMA BREVIS DIE XXI. IUNII
MDCCXXVII PONTIFICATUS SUI ANNO IIII. ALTARE SANCTl lOSEPHI
DECORAVERIT , AC ALIAS IDEM CLEMENS XI. PARITER PRAEDECESSOR DIE
VIII. MAII MDCCXVIl. PER SPECIALE DECRETUM ALTARE RELIOUIARUM
NUNCUPATUM SECUS ADITUM INTER CHORI AREAM ET SACRARIUM Sl-
TUM ; PRO MISSIS , QUAE AD ILLUD A SOLIS IPSIUS ECCLESIAE CANONICIS
CELEBRARENTUR , ITIDEM PRIVILEGIATUM DECLARAVERIT ; NOS EASDEM
GREGORII , ET CLEMENTIS, AC BENEDICTI PRAEDICTORUM CONCESSIONES
SINGULAS PRAESENTIBUS PRO PLENIUS EXPRESSIS, ET INTEGRALITER IN-
SERTIS HABENTES , EAS OMNES AUTHORITATE QUOQUE NOSTRA HARUM
SERIE CONFIRMAMUS , ET APPROBAMUS , NOVUMQUE ROBUR ILLIS ADIICI-
MUS; ET QUATENUS OPUS SIT DE OMNIPOTENTIS DEI , AC BEATORUM PETRl
ET PAULI APOSTOLORUM AUCTORITATE CONFISI, EX INTEGRO CONCEDIMUS
ET INDULGEMUS , QUOD QUOTIES SACERDOS ALIQUIS SECULARIS, VEL DE
SUPERIORUM SUORUM LICENTIA REGULARIS , AD EAMDEM ARAM PRINCI-
PEM EX UTRAQUE PARTE, VEL AD ALTARE SANCTI lOSEPHI, AUT QUILIBET
EX CANONICIS PRAEFATIS AD DICTUM ALTARE RELIQUIARUM SACRSAN-
TUM MISSAE SACRIFICIUM PRO ANIMABUS FIDELIUM, QUAE DEO IN CHA-
DE THESAURO ECCLESIAE PER MODUM SUFFRAGII INDULGENTIAM CONSEQUAN
TUR, ITA UT EIUSDEM DOMINI NOSTRI lESU CHRlSTI, ET BEATISSIMAE VIRGINIS
MARIAE, SANCTORUMQUE OMNIUM MERITIS EIS SUFFRAGANTIBUS A PURGATO
RII POENIS LIBERENTUR, APOSTOLICA AUCTORITATE PRAEFATA ATIAM CONCE-
DIMUS ET INDULGEMUS.
PRAESENTES AUTEM LITTERAS NULLO UNQUAM TEMPORE DE SUBREPTIONIS
VEL OBREPTIONIS AUT  NULLITATIS VITIO SEU INTENTIONIS NOSTRA DEFECTU
NOTARI , INPUGNARI , AUT ANNULLARl , NEC SUB QUIBUSVIS INDULGENTIARUM
ET GRATIARUM REVOCATIONIBUS COMPREHENDI POSSE, SED ILLAS SEMPER ET
PERPETUO VALIDAS ET EFFICACES ESSE ET FORE, SUBLATA CUlLIBET CIRCA PRAE-
MISSA QUAVIS ALITER DEFINIENDI , DECl.ARANDI , ET INTERPRETANDI FACUL-
TATE SCIENTER VEL IGNORANTER CONTIGERIT ATTENTARI, IRRITUM ET INA-
NE DECERNIMUS.
NON OBSTANTIBUS, QUATENUS OPUS SIT NOSTRA ET C\NCELLAR1AE AP0S-
TOLICAE REGULA DE INDULGENTIIS NON CONCEDENDIS AD INSTAR , ALIISQUE
CONSTITUTIONIBUS ET ORDINATIONIBUS APOSTOLICIS, IN GENERE, VEL IN SPE-
CIE IN CONTRARIUM PRAEMISSORUM QUOMODOLIBET CONCESSIS, APPROBATIS
ET INNOVATIS: QUIBUS OMNIBUS, ET SINGULIS ETIAMSI PRO ILLORUM SUFFI
ClENTI DEROGATIONE  DE ILLIS EORUMQUE TOTIS TENORIBUS, SPECIALIS SPE-
CIFICA EXPRESSA ET INDIVIDUA AC DE VERBO AD VEBBUM MENTIO , SEU
QUAEVIS ALIA EXQUISITA FORMA AD HOC SFRVANDA FORET , EORUM TENO-
RES PRO PLENE ET SUFFICIENTER EXPRESSIS HABENTES, ILLIS ALIAS IN SUO
ROBORE PERMANSURIS, LATISSIME, ET PLENISSIME, AC SPECIALITER ET EXPRES-
SE , POTESTATIS NOSTRAE PLENITUDINE , DEROGAMUS , CONTRARIIS QUIBUSCUM-
QUE.
VOLUMUS AUTEM QUOD EARUNDEM PRAESENTIAM TRANSUMPTIS, ETIAM
TYPIS IMPRESSIS, MANU ALICUIUS NOTARII PUBLICI SUBSCRIPTIS ET SIGILLO
PERSONAE IN ECCLESIASTICA DIGNITATE CONSTITUTAE MUNITIS, EADEM PRO-
RSUS FIDE IUDICIO, ET  EXTRA ILLUD ADHIBEATUR, QUAE EIUSDEM PRAE-
SENTIBUS ADHIBERETUR, SI EXHIBITE FORENT VEL OSTENSAE; QUODQUE UT
IPSAE PRAESENTES OMNIBUS INNOTESCANT , DUO EXEMPLARIA ETIAM TYPIS
IMPRESSA AD LATERAIANUAE PRIMODICTAE ECCLESIAE PERPETUIS FUTURIS
TEMPORIBUS PALAM EXPONANTUR, ET APPENSA SIT.
DATUM ROMA A UD S. M. MAIOREM ANNO INCARNATIONIS DOMINICAE
MDCCLXV. QUINTO KAL, IANUARII PONTIFICATUS NOSTRI ANNO OCTAVQ.

          C. CARD PRO-DATARIUS                                            N. CARD ANTONELLIUS
                            VISA                                                                        A.  P.  R.  M.
           DE CURIA I. MANASSEI                                           DOMINICUS  CARD. ORSINI
                                                                                                               DIACONUS
                                                                                                     AERE PROPRIO POSUIT

                                                           LOGO + PLUMBI
    L. EUGENIUS           REGISTRATA IN SEGRETERIA BREVIUM

Blutop